31. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 27. Jänner 2016: Ghislain de Busbeq ("Legationis Turcicae epistulae", 1581) über das Osmanische Reich, u.a. die Janitscharen
CUM IAM PER VASTAM planitiem tribus fere horis iter habuissem, ostendunt se procul equites Turcae quattuor. Neque tamen comitari desinunt Hungari, donec eos, ut se reciperent, admonerem. Ubi Turcae me vident adpropinquare, adequitant, adsistunt ad currum, salutant. Sic aliquantum itineris progressi inter sermones mutuos (erat enim mihi puer interpres) descendimus in locum aliquanto depressiorem, ubi me repente ala equitum circiter CL cinctum video. Accedunt praefecti meque comiter excipiunt. Adventum gratulantur. Num faerit iter ex sententia, quaerunt; respondeo, quod visum est. Sic deducor Strigonium. Postridie Singiaccus eius loci (sic Turcae praefectum vocant) non desiit urgere, ut ad se venirem. Nec sane aliud volebat quam me videre, officiose salutare rogare, quid ferrem, ad pacem hortari, iter prosperum precari. +++ BUDAE PRIMUM MIHI VISI sunt Gianizari. Sic Turcae praetorianum peditem vocant. Eorum, cum plenissimus est numerus, rex Turcarum habet XII milia. Per omnes fere eius imperii fines vel praesidio contra hostem vel tutelae Christianis Iudaeisque sparguntur. Neque ullus est pagus, municipium oppidumve, in quo non sint nonnulli Gianizari, qui Christianos et Iudaeos aliosque ab iniuria hominum improborum defendant. Budae in arce perpetuum Gianizarorum praesidium est. Hi Gianizari plerumque bini ad me veniebant. Ubi in coenaculum admissi erant, capite demisso me salutabant. Tum celeriter et paene cursim accedentes vestem mihi aut manum, velut deosculaturi, tangebant fasciculumque hyacinthorum vel narcissorum obtrudebant et mox pari fere celeritate retro15 ad fores, ne mihi tergum obverterent, redibant. Ibi summa cum modestia compositis ante sinum manibus terramque intuentes taciti adstabant, ut magis in iis monachos nostros agnoscas quam milites. Hi tamen illi Gianizari sunt, qui tantum terroris secum quocumque circumferunt.
_______________________________
30. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 20. Jänner 2016: Sprachübungen zum Thema Uhr und Uhrmacherhandwerk
HOROLOGIUM, QUOD PRIMUM videbatur in Europa, ab Aarone Raschidio, qui e posteris fuit Muhamedis, Carolo Magno Imperatori missum fuit. Petrus Hele, Norimbergensis, horologiorum portatilium fuit inventor. Postea quoque horologia portatilia cum tintinnabulo et horologia maritima inventa sunt. Olim vario modo temporis cursum metiebantur. Clepsydra vase constabat tubulo angustiore instructo, per cuius parvum foramen aqua infusa guttis defluebat. Horologium arenarium horae quattuor partes ostendit defluxu arenae. Solarium umbra gnomonis ostendit, quota sit hora, sive in pariete, sive in pyxide nautica, qua nautae utuntur. Automaton seu horologium sonorum nocturnas quoque horas numerat rotarum circulatione, quarum maxima ponderis plumbei ope trahitur, et ceteras nutu suo trahens. Tum vel campana sonitu suo horam indicat, a malleolo percussa, vel in exteriori parte index circuitione sua. De horologiis cum perpendiculo et de horologiis portatilibus posthac dicemus. +++ EOS, QUI HOROLOGIIS conficiendis operam dant, corporum metus, mathesis, artis mechanicae et physicorum peritos esse oportet. Plurimum itaque interest, eos, qui artem suam vere compertam habent, et qui non praecepta tantum illius noverant, sed ea quoque ad usum vitae transferre sciunt, ab iis distingui, qui nonnisi fabricationis honorem sibi vindicare possunt. Sunt, qui maiora turrium horologia et genus illud perpendiculis instructum, sunt etiam, qui nonnisi horologia portatilia conficiant. Duo sunt genera horologiorum cum perpendiculo; alteram ponderum ope, alterum spiris movetur. Perpendiculus vibratione sua motum horologii temperat. Rotae horologioruin in turribus structorum e ferro fiunt et iugamentum a fabro tignario conficitur. Perpendiculus horologiorum perpendiculo instructorum, a filo pendens, machinam temperat, pondera eam movent, et rota mensoris opere fungitur. Ponderis vice horologii portatilia spiris chalybeis, et perpendiculi loco momento instructa sunt. Ceterae horologii partes sunt: catenula, cylindrus, circa quem catenula volvitur, rota sexagesimaria, rota inferior, rota coronaria, rota intentior, rota horaria, discus, horarum index, gnomon sexagesimarius, gnomonotheca et vitrum horologii. [Quelle: J.E. Gailer, Neuer Orbis pictus für die Jugend, Reutlingen 1835, S. 378-381]
________________________________________
29. Sendung ERFORDIA LATINA vom 13. Jänner 2016: Cyriaksburg Erfurt; Deutsches Gartenbaumuseum (altgriechisch)
28. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 6. Jänner 2016: Jürgen Junker präsentiert römische Rechtssprüche (audiatur et altera pars, cui bono, suum cuique, sine ira et studio, cum grano salis, coram publico, pacta sunt servanda, in dubio pro reo, ne bis in idem, nullum crimen/nulla poena sine lege)
Kommentar hinzufügen